VuDu wrote:yes, almost every compression tool has a "Display context menu items in a submenu" and I agree that this should be implemented here, but optional of course!
[off topic

]

VERY GOOD!!! VuDu
ROMA
M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA
Nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute.
Ad decus et ad libertatem nati sumus; aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus, quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt, in utramque partem quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives, sed pro caritate rei publicae nimium multi, contra multitudinem bene sentientium admodum pauci; quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia, quae habemus, iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia multos menses de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.